Liber Paralipomenon Secundus*

Caput 8: Versus 6

Et omnes.Ezer, scilicet, Mageddo et Gazer et Mello, quae omnes Ecclesiae monstrant decorem: quia verus Salomon in jucunditate regni sui ad laudem et laetitiam sibi praeparavit. Interpretatur autem Mello adimpletio; Ezer separatus et sanctificatus; Mageddo coena culum ejus; Gazer praecisio vel divisio; Bethoron domus montium; Balaath ascendens. Sancta autem Ecclesia civitas est Dei vivi, ubi impletur quotidie voluntas Dei, et separata ab omni errore infidelium, sanctificatur fide et bono opere. Ibi est refectio virtutum. Ipsa discernit mundum et immundum, et a virtute vitium: et est domus montium, id est, habitatio sanctorum, et fructu justitiaesicut palma florens ascendit de virtute in virtutem, ut videat Deum deorum in SionPsal. 83.. Omnes vicos suos munivit Salomon, quia Christus coetus fidelium suorum gratiae suae protectione ita munit, ut hostibus suis spiritualibus resistere possint.In Libano.HIERON.In templo, scilicet, quod cedrorum decore vestitum erat, unde Zacharias:Aperi, Libane, portas tuasZach. 11.; vel regiis aedificiis quae facta erant de lignis Libani.
(* Traductions européennes)